Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 379
Unproofread scanNot analysed yet
At in hoc differunt, quòd, antequam formari incipiunt partes, anima secundum essentiam, &quatenus talis, atque officio animę fungens, est in semine seu materia in ortu non spontaneo: in spontanea verò generatione, quamvis etiam in materia, è qua vivens fit, sit suo modo anima: tamen corpus cadaveris, vel quaecunque alia materia, eam non participat sub ratione animae; quia cadaver propriè animatum non est: neque etiam sub ratione efficientis; quia adhuc ea torpet, &quiescit. In hac tamen re non levis est adhuc differentia. Quaedam enim reverà è materia specie planè diversa generantur, ut scarabaeus è stercore e quino, vermes è caseo vel carne; quaedam verò ad sensum saltem sine semine, &è re specie diversa generari videntur, cum revera ex semine, aut re semini respondente fiant: sicut plante quaedam post pluvias vel aquarum inundationes sponte nasci dicuntur, cum reverà fiant ex seminib. pluvijs vel aquis permistis. Ita ex stercore suillo cardui &sonchi, &aliae plantae nascuntur, non ut ex fimo equino scarabaei, vel caseo vermes, sed quia de semine plantarum illarum aliquid non mutatum in coctione, quae fit inventriculo, relictum fuit, quod postea cum stercore excernitur. Quae duae ortûs spontanei differentiae omnino discernendae sunt.