Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 380
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verò quaedam sponte natorum viventium sit differentia: omnia tamen ab agente univoco, non aequivoco, ut vulgò statuitur, proveniunt: id quod multis locis docet Aristotees, quorum novem allegat Licetus, quibus omnibus tradit, substantias omnes generari ab afficiente actu ejusdem naturae, &univoco. Primus est, de generat. &corrupt. text. 30. Secundus, I. Magnorum Moral. ca. 10. Tertius, 1. de part. anim. cap. 1. Quartus, 7. Metaphys. text. 22. Quintus, ibid. text. 30. Sextus, ibidem text. 31. Septimus, ibid. text. 32. Octavus, 12. Metaph. text. 13. Nonus, ibid. text. 18. qui omnes apud Aristotelem videri possunt. Nos unum atque alterum saltem adducemus. Nimirum Aristoteles, I. de generat. &corrupt. text. 30. 1. Magnor. Moral. cap. 10. 1. de part. animal. cap. 1. scribit, etiam ijs, quae sponte fieri videntur, pariter atque artificiosis, caussam efficientem similem antecedere, Et 7. metaphys. text. 22. ibid. text. 30. Manifestum ex his, quae dicta sunt, quòd quodammodo omnia fiant ex univoco. Ibidem, text. 32. expressè scribit, quòd proprium sit substantiae, quod necesse est praeexistere semper aliam substantiam actu exsistentem similem, quę eam facit. Et, 12. Metaph. text. 13. &12. Metaph. text. 18. ideo Ideas Platonicas reiicit, quòd res omnes, tam naturales, quàm artificiales, caussas, à quibus producuntur, similes &univocas habeant. Etsi itaque concedendum est, etiam spontaneam Vera de spont. viv. ort. &caus. effic. sent. 381 neam viventium generationem esse suo modo univocam; tamen hoc negare nolim, generationem esse genus ἀφʼ ἐνὸς πρὸς ἐν, seu analogum; &magis evidens esse rò univocum in non spontanea generatione, quàm in spontanea. Id quod videtur innuere ipse Aristoteles, qui, loco modò allegato, 7. metaph. text. 30. omnia ait, πῶς, quodammodo, fieri ex univoco.