Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 381
Unproofread scanNot analysed yet
Et omni no alia ratio est generationis plantarum, quae fiunt è semine propriè dicto, qualis est non spontè ortorum, ut &eorum, quae oriuntur ex latente semine; &illorum viventium, quae proprijssimè sponte &vulgò aequivocè generari dicuntur. In ijs enim semen, è quo generantur, v. g. herbae, actu animam jam habet: in his verò materia, è qua vivens generatur, actu animam illius viventis, v. g. vermis, qui generatur, non habet, nec materia illa, è qua proveniunt, potest propriè dici semen. Forma tamen in materia latens apta est, ut animam elevetur, &se sub ratione animae materiae communicet, vivensque corpus fabricet. Unde facile illa discrepantia, quae de semine inter Senecam, &Jul. Caes. Scaligerum, ac Fort. Licetum esse videtur, componi potest. Seneca enim, 3. de benefic. cap. 29. &Scaliger. in Theophrast. I. de causs. plant. cap. 5. omnium rerum semina esse docent. Licetus verò, de spont. vivent. ortu lib. 4. cap. 2. negat omnium rerum semina esse, &quaedam nullo semine propriè dicto propagari statuit, licèt habeant, quod semini proportione respondeat. Etenim ex ipsius Liceti verbis solutio sumi potest.