Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 393
Unproofread scanNot analysed yet
Imò etiam in brutis illa formarum nobiliorum in ignobiliores degeneratio absurda est, &sine ratione proponitur. Potius constitutio corporis, ac operationes diversimode satis docent, animalia sponte nascentia, quae ex cadaveribus generantur, specie &formâ differre ab iis corporibus viventibus, è quibus generantur. Neque etiam caussam reddit, cur anima hujus viventis in hanc, non verò in aliam degeneret; cùm videamus, non ex quolibet vivente quodlibet sponte ortum animal provenire, sed ex certis certa. Neque in caeco anima videns in privationem degenerat, sed in oculo, ob ejus membri morbum, visus privatio inducitur, ipsa verò anima eandem perfectionem, quam antea, obtinet, &morbo sublato iterum visionem perficit, neque, dum homo caecus est, alias operationes obit. Imò anima etiam oculum caecum, quandiu vivit, informat, etsi visionem in eo, ob ejus morbum, perficere non possit. Et si anima in oculo caeci esset ut in cadavere, nihil illi penitus conferens, oculus emoreretur, &sphacelo corriperetur; quod tamen non fit.