Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 394
Unproofread scanNot analysed yet
Et licet verum sit, quòd aliquid de humido radicali &calido innato in cadaveribus animalium &plantarum remaneat, quod non, nisi putredine &carie, quod saepe longo tempore post mortem accidit, destruitur: tamen temperies illa ac calor viventis non manet, ac proinde nec anima illa viventis specifica manere potest; cùm mors animalis &viventis sit caloris illius vitalis exstinctio, &per eam animae à corpore separentur, nullo verò modo essentialem quandam labem (formarum enim Esse est in indivisibili) anima pariatur, qua in imperfectiorem naturam degeneret. Et cùm ex animalium excrementis vivens generetur, non credibile est, animam in excrementis manere; cùm in corpore vivente anima nunquam in excrementis fuerit. Mihi verò magis consentaneum videtur, in corporibus viventibus plures formas succenturiatas esse, &subordinatas, ita tamen, ut una sit princeps &domina, quae vivens informat, &a qua vivens nomen habet, ipsa scilicet viventis cujusque anima; reliquae verò ministrae quasi, quae, quandiu forma illa superior praesens est, ad materiae propriae dispositionem &conditionem pertinent, &propterea materiam quidem illam, ut sit idoneum formae specificae subjectum, suo modo informant, suasque, etiam actiones habent; eam tamen non animant, nec ei nomen viventis tribuunt; quod solius animae Vera de spont. viv. ort. &caus. effic. sent.