Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 396
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum, inquit, si mortuo Rege servus aliquis fiat Rex, is erat prius etiam Rege vivente, at non erat ut Rex, ideo si quaerat quispiam, an sit creatus novus Rex, nec ne, dicendum absque dubio est, esse novum Regem creatum, mutatumque esse Regem. Sic igit in viventis interitu eatenus nova forma acquiritur, quatenus quae priùs erat tanquam conditio materiae, substans formae nobiliori, nunc incipit esse forma, &compositum constituere, &imperare. Quod vero Zabarella saltem de formis mistionis dicit, id ad omnes formas, quae praeter elementa ad viventis corporis constitutionem necessariae sunt, extendendum. Quales formas dari, supra, hypomnemat. 2. probatum. Neque aliquid absurdi importat, pręter formam specificam adhuc alias dari formas subordinatas, sed ut Zabarella, lib. I. de gener. &inter. cap. 2. scribit, si duas simul esse, non repugnat rationi, nec quatuor, nec centum repugnat simul esse in eodem. Argutatur equidem hoc loco quidam, etiam formas subordinatas esse specificas. Verùm vel non intelligit, quid sit forma specifica, vel malitiosè cavillatur; &interim concedit in eodem Vera de spont. viv. ort. &caus. effic. sent. 397 eodem vivente plures formas.