Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 397
Unproofread scanNot analysed yet
Sanè nulla forma datur, quae per se considerata non possit dici specifica. Ita ignis forma, ubicunque est ignis, ipsi est specifica: sed dum in homine est ignis, non est hominis specifica forma, sed anima rationalis est hominis specifica forma. Cum larvis ergo ille pugnat, &cavillationibus ac aequivocationibus ludit, qui formas subordinatas negat, &à specificis distinguendas non putat, utpote quae &ipsae specificae dici possunt. Forma, inquit, terra est sub dominio formae specificae, sed in propria est materia, &retinet naturam formae specificae etsi alij formae specificae subest. Nam non est specisica forma rei, cujus est formae subjecta, sed est forma specifica materiae ejus, cujus est forma, cum qua manet, venit; recedit. Verùm si subest terrae forma alii formae, cur eam non dicam cum Zabarella subordinatam? In homine verò &terrae &hominis formam esse formam specificam statuere, absurdissimum. Nam nulla res naturalis datur, quae duas formas specificas habeat. Formae tamen illae subordinatae, quae, dum sunt in vivente; ad materiam pertinent, decedente formâ specificâ ipsae specificae fiunt, ut idem Zabarella docet, &specificae formę operationes edunt. Ita illa forma, ex qua sponte generantur è cadavere scarabaeuis, vespa, apis, dum est in equo, vel alio animali vivente, non potest appellari forma vespae, scarabaei, apis; cùm tum officio formae non ized by Google Dig non fungatur, sed sit loco materiae. Dum verò formae officio fungitur, jam sibi simile generare, &se multiplicare potest.