Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 399
Unproofread scanNot analysed yet
Interna enim manet eadem. Quod licet absurdum cuidam videatur: tamen nullo modo absurdum est, sed rem ita se habere, cuilibet observare promptum est. Primò enim ex ovo necydali fit eruca; haec, ut diligenter id descripsit Andr. Libavius, singular. part. 2. bombycior. lib. 1. cap. 21. intra mensem quater pellem exsuit. At quis dicat hîc formam nisi etiam, dum serpeninternam mutari; tes senectam exsuunt, novam generationem Hinc fit bombyx, ubi fieri dicere velit. iterum nulla essentialis mutatio, cùm bombyx non sit aliud, nisi eruca adulta. Et dum postea fit nympha, nulla iterum fit esNeque enim ulla caussentialis mutatio. sa dari potest, quae novam formam seu educat, seu inducat. Tandem eo modo nullo alio agente accedente, sed internâ saltem formâ operante fit necydalus. Neque hoc solum fit in eruea &bombycibus, sed in omnibus oviparis, v. g. pullo gallinae.