Latin
CAPUT
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 400
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ut enim, dum à calore avis alterius speciei, vel etiam calore ignis, pullus ex ovo gallinae excluditur, ne cogitari quidem aliquid potest, quo animam pullo illi largiatur, nisi antea illa in ovo esset: ita etiam dum vel calore mammarum muliebrium ova bombycum excluduntur, &hinc fit bombyx, nihil dari potest, quod novam animam generet. Et unam animam corpora externa varia assumere posse, etiam degeneratio plantarum docet, dum secale &zea in triticum, &hoc rursum in secale &zeam degenerat, manente eadem formâ internâ, mutatâ saltem externâ. Pertinet enim huc etiam Degeneratio plantarum in alias plantas; quod in iis plantis accidit, quarum semina sunt aut ambigua, &formas plures in se concludunt, ita tamen, ut una dominium habeat, altera serviat; nisi occasione oblatâ aliud fiat; aut quorum anima ad plures formas externas recipiendas est disposita, ut in bombycibus, imò &apibus apparet. Ut enim eadem formae essentia in his sub diversis formis externis manet, &primò fit eruca, deinde bombyx, hinc necydalus: ita &in plantis eadem fit transmutatio formae externae. Quod &Jul. Caes. Scaliger concedit, dum, in I. de plantis confusa quorundam principia in seminibus esse dicit, ut rapi, &brassicae, &aliorum. Licetus quidem, lib. 2. spont. viv. ort, cap. 14. scribit, formam ad magnam Vera de spont. viv. ort. &caus. effic. sent. 401 gnam materiae mutationem mutari in alienam speciem, &deprimi in inferiorem gradum. Verùm ex materiae mutatione non solùm in inferiorem, sed &in superiorem graUm fit ista degeneratio. Id quod testatur experientia.