Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 4-3
Unproofread scanNot analysed yet
Et Jul. Caes. Scalig in Theophrast. de causs. plant. lib. 5. c. 1. scribit, quod salignas virgas abjectas, ac ne defixas quidem, viderit germinare, quin ingentem populi truncum longo post tempore. Quae omnia cùm ita sese habeant, &Virorum doctissimorum testimonio, imò ipsâ experientiâ, nitatur Fortunij Liceti sententia, etsi paradoxa videatur, simpliciter non rejicienda, sed dextrè explicanda &limitanda videtur. Hoc primò certum est, non omnes plantas è terra evulsas statim emori, ut in scilla &semper vivo Americano videre est. At quòd omnes plantae è terra evulsae &exsiccatę animam retineant &vivant, &nutritio saltem in iis aliquo modo cesset, id facilè concedi non potest, imprimis, si radice amputatâ &cortice detracto frustillatim disserentur. Multò minus concedi potest, quod cadavera animalium pristinam animam retineant. Requirit enim quaelibet anima οἰκείαν ὕλην, proprium subjectum, hoc est calidum innatum, insito &influente constans, in animalibus, in plantis verò etiam temperamentum certo modo dispositum, quod cùm in plantis arescentibus mutatur, etiam sic vitam amittunt.