Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 441
Unproofread scanNot analysed yet
Et idem, 5. de his plant. cap. 10. scribit, materiam oleagineam inprimis germen producere, cùm rudem, tum laboratam in opus, si quem humorem sentiat, locumque habeat humectum, ut jam cardo quidam valvae germinasse prodatur, &poculum limo injectum. Ita clavam Herculis, quae ex oClava leastro fuit, germinasse, autores fide digni refe-Herculis germirunt. Et Fortun. Licet. loco allegato, lib. 3. de his, nani. qui diu vivunt sine aliment. ca. 7. scribit, se vidisse Rechi, in horto patrui sui, Bartholomaei Liceti, stipitem oleae sativae aridum ferè, ac levem per decennium, &ultra à trunco separatum, neque posthac unquam terrae implantatum, ad alterius ligni fulcrum juxta puteum in terram demissum, &ligno, cui fulcimentum pręstabat, clavis ferreis affixum pullulasse, germinasseque eodem anno plures olivarum novellas foliis &fructibus onustas, atque imposterum etiam ad plures annos protulisse. Confirmat idem Joh. Ludovicus de la Cerda, qui, in Comment ad versum illum Virgilij 2. Georg. ita scribit: Testes sunt oculi scientissimorum agricolarum, à quibus id quaesivi: testis ars ipsa, quae nunc quoque in Hispania, ubi ago, summè viget. Secant agricolae, scinduntque in partes plurimas, caudicem olivę, cui amputata radix, cui amputati rami: ita conEc 5 Digi confectum infodiunt, &inde se format radix, &mox arbor, quod Poëta stupet; quia verè mirum. Non tamen solum lignum oleagineum itetum germinasse, sed &alia observatum. Imò ipse Aristoteles, 2. Physic. cap. I. concedit, lectum ligneum terra defossum germinare posse. Idem de orno mascula ferunt, è qua constabat hasta Romuli, quam Plutarchus, in uita Romuli, novis radicibus actis iterum germinasse scribit. Quod confirmat Ovidius, lib. 1. Metamorphoseor: Vtque Palatinus harentem collibus olim Quum subitò vidit frondescere Romulus hastam, Quae radice nova, non ferro stabat adacto: Et jam non telam, sed lenti viminis arbor. Non expectatas dabat admirantibus umbras.