Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 4-4
Unproofread scanNot analysed yet
Imprimis verò è plantis viventibus variae erucarum, &ex his papilionum genera enas cuntur. Et erucarum quidem ferè centum species depingit Ulysses Aldrovandus, lib. 2. de Insectis, cap. 4. Papilionum verò plures, quàm centum, ibidem cap. 1. Quod verò supra in genere dictum, etiam de erucis verum, quod ex suis quaeque plantis nascantur. Id quod etiam suâ experientiâ confirmat Fabius Columna, in observat. libr. minùs cognit. &rariorum stirpium additâ pag. 87. ubi habet, quòd non solum è certis plantis erucae &certa animalcula nascuntur, sed &quòd eruca ex uno plantarum genere enata non depascitur aliud genus, sed proprium: ut, si in una rutae planta sit nata eruca, aliarum rutae similium folia depascetur, non autem aliarum nomine rutae, ut Caprariae, &Caninae dictae à recentioribus, vel alterius plantae folia, nisi ejusdem sit qualitatis. Quae verò nascuntur in raphano, raphani folia, non alterius generis folia erodunt, nisi fortè ejusdem generis sit planta, ut putamus erodere posse, veluti brassicae, rapae, napi, &similium.