Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 484
Unproofread scanNot analysed yet
6. scribit: Terebinthum ferre folliculos emittentes quaedam animalia ceu culices. Et Jul. Caes. Scaliger. exerc. 59. sect. 2. Neque solùm in ipsis fructibus, quales in tritico sunt gurguliones, in nucibus vermiculi, in alijs aliae bestiolae, de quibus Theophrastus; sed ut è folliculis lentisci, quos fert, praeter baccas, oblongiusculas facie siliquarum: ut non sine consilio naturae apparati esse videantur quasi futurae matrices primò, mox etiam domicilia illorum volucellorum. Sicut in ulmorum quoque vesicellis non absimiles ijs. Quapropter Arabes arborem cimicum ulmum appellarunt. Sic è medulla cardui fullonij, cum maturuerit, vermiculus fit: de quo non falsò prodidit ad quartanas remedium Dioscorides. Tales fert etiam Terebinthus, in quibus liquor &culices. In avellanis, cerasis, pomis, &prunis vermes nasci, notissimum est. In folijs quercus parva poma instar gallarum nascuntur, in quibus circa autumni initium vel vermiculus, vel musca, vel araneus reperitur: quorum singula sequentis proximi anni putantur esse praesagia, &vermiculus fertilitatem, musca annonae caritatem, aranea pestem praesagire creditur. In rosis sylvestribus nascuntur poma villosa, seu spongiae rosarum dictae, quae intus vermiculum habent. Summa, ut rectè Julius Caes. Scaliger, apud Theophrastum, loquitur, vermis in sua quisque nascitur arbore vel planta.