Latin
401
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 401-2
Unproofread scanNot analysed yet
alba. Caryophylli, rosae, violae saepe colores florum mutant. Unde Virgilius de seminibus scribit: Vidi lecta diu, &multo spectata labore, Degenerare tamen. Et de patre suo scribit Galenus, 2. de alim. fac. classia. pag. 30. quòd, cum declinante ętate agricultura delectaretur, triticum ac hordeum aliquando severit, omnibus diversi generis seminibus, quae ipsis erant admista, selectis, quò certè cognosceret, num ex ipsorum mutatione lolium &aegylops nascerentur, an proprium haec quoque semen haberent. Cùm autem fortè &una cum puris seminibus in tritico quidem frequens lolium, ized by Google Dig lolium, in hordeo autem magnam aegylopis vim natam conspiceret, in aliis quoque seminibus idem est aggressus. Reperit igitur in lente quoque ex mutatione ipsius durum, rotundumque aracum &securinum, praeterea apu nem enatam. Hanc diligentiam si hodie auqui impenderent, dignissimam laudem mererentur. Hoc modo enim rusticis deridendos sese non tam crebrò propinarent.