Latin
402
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 402
Unproofread scanNot analysed yet
Et magis hęc experientia conferret ad rerum naturalium cognitionem acquirendam quàm vanae illae &alga viliores speculationes. Plura de generatione plantarum dicentur infra, cap. 7. Atque haec de primario efficiente generationis sponte ortorum viventium dicta sunt. Hoc saltem hîc adhuc notandum, degenerationes istas propriè non esse spontaneas generationes, cùm ex semine, &quidem manifesto, fiant: licè formae illae pro diversa dispositione materiae varias corporis externi formas fabricandi vim habeant. Concurrit quidem ad eadem generanda etiam calor ambientis, &imprimis solis &Lunae: verùm calor iste primarium agens non est, sed latentem animam solùm excitat, &ei materiam idoneam praeparat ac suppeditat. Ideoque haec, quae diximus de spontaneo viventium ortu, ut clariora fiant, de materia eorundem aliquid addendum. CAP. De Materia spont. ortor. viv. 403