Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 414
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IV. De Fine sponte ortorum viventium. Num adhuc in genere explicandum restat, Animirum quonam fine sponte orta viventia generentur. Neque enim casu &fortuitò talia fieri, supra dictum. De fine autem horum alij aliter sentiunt. Nonnulli in ea sententia sunt, ideo talia generari, ut materia putrida absumatur, &aër hoc modo purgetur. Cùm enim è putridis corporibus multi pravi halitûs attollantur, qui aërem inquirant, quo postea animalia perfectiora laeduntur &morbos contrahunt: hoc ut praecaveatur, &salubritati hominis atque aliorum animalium perfectorum consulatur, existimant; naturam animalcula ejusmodi producere, &materiam tum in generationem, tum in nutritionem eorum consumere. Verùm enim verò ejusmodi animalcula nec generantur ex materia putri, quatenus talis, neque eâ alunfiunt: tur. Etsi enim ex putrescente materia tamen Do Fine spont. ortor viventium. 415 tamen non ex ea, quatenus putris est, fiunt, sed potius à cocta &meliori ejus parte, quae à putri secernitur. Unde etiam post vermium &ejusmodi animalium generationem putris materia relinquitur, quae non minùs quam ante, aërem inquinat.