Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 415
Unproofread scanNot analysed yet
Neque etiam animalcula ejusmodi è materia putrescente genita putridâ materiâ aluntur, sed in alias res, ut plantas, &animalia viva delata, alimentum quaerunt. Neque etiam eae regiones, in quibus nascuntur, &ejusmodi insectorum magna est copia, salubriores, sed plerunque insalubriores sunt. Alij in ea sunt sententia, ut alias res creatas, ita &has hominis gratia factas esse. Verum meritò irridet eos Jul. Caes. Scaliger, exerci 250. sect. 1. qui pulices hominis caussâ creatos dicunt, ad inutilem ejus sanguinem sugendum, aut qui cimicem à natura ablegatum dicunt, ut noctu ex importuno somno excitet nos ad preces Deo fundendas. Annon enim canes &alia bruta etiam scatent pulicibus &pediculis? Alij, ut Avicennas, statuunt, melius esse, gigni pediculos, quam materiam putrem ita permanere; qui &in ejusmodi animalculorum structura mirum artificium agnoscunt. Alij propter universi perfectionem ejusmodi animalia facta esse, &ad ejus pulchritudinem atque integritatem non solum animalia perfecta, sed etiam imperfectiora ejusmodi pertinere existimant. dibzy G Google stimant. Quod docuisse videtur Scaliger, qui, loco allegato, ita scribit: Homo propter Deum, propter hominem mundus factus est. Et mox: Animalium princeps homo. Non erat autem homo futurus princeps, nisi talis; quippe in medio. Non potest esse medius, nisi inter extrema. Igitur extrema facta sunt, ut esset medius. Propter medium igitur facta sunt. Extremorum autem, &eorum, quae medium inter, &extrema sita sunt, si deesset aliquid, daretur in formis vacuum.