Latin
CAPVT IV
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 416
Unproofread scanNot analysed yet
Quod longè majus esset flagitium in natura, quàm vacuum in quantitate sine corpore. Quid enim absurdius, quam medium sine extremis? Quae duae ultimae sententiae non multum discrepare videntur, &satis commodae sunt, si rectè explicentur. Etenim rerum omnium opifex, Deus, ubique suam sapientiam &omnipotentiam prodere &manifestare voluit, &propterea maluit viventia, quàm corruptam &putrem, vitaque carentem materiam in natura multiplicari &perfectorum animalium corpora, dum corrumpuntur, non simpliciter in putridam materiam abire, sed in animalia ignobiliora. Varia tamen; verùm determinata, &singula suae speciei. Nam cùm, ut rectè Aristoteles, 2. de gener anim. c. 3. scribit, ut animae nobilitate, ignobilitatevè inter se differunt, ita etiam natura ejus corporis, cui insunt, &quod cujusque animae proprium subjectum est, differat: differentia haec à forma aliqua proDe Fine spont. ortor. viventium. proveniat, necesse est, quae, etsi in animalium perfectorum corpore vivente materiae loco est, postea tamen animâ decedente ipsa sese exserit, &id, ad quòd agendum apta nata est, perficit. Hinc quot corporum perfectorum sunt species, tot etiam sunt species animalium ex iis ortorum; de quo etiam Augustinus, lib. 12.