Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 421-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VI. De Plantarum spontaneo ortu, &primo de Fungorum generatione. Mnia autem sponte generata viventia, sive primi, sive secundi sint ordinis, vel ad vegetabilia, vel ad animalia pertinent. Et quidem utraque rursum sunt duplicia: Vegetabilia sunt fungi &tubera, muscus, ac plantae perfectiores: Animalia, Zoophyta, &vera animalia. Primò sponte, &sine hominum cultura, nec manifesto semine illo apparente, nascuntur omnia tubera, quae, ut Scaliger, exerc. 140. loquitur, ipsa sibi radix, stipes, &fructus sunt, &fungi ac boleri, quorum ortus adeo celer est, ut unâ nocte generentur, &ad magnitudinem naturae suae convenientem perveniant.