Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 422
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim semen edunt, è quo generantur, neque per ullam sui partem terrae commissam procreantur &multiplicantur. Cùm ergo sponte nascantur, communem generationis lortem cum aliis viventibus sponte ortis, de qua supra dictum, habere necesse est. Nam quod Matthiolus scribit, terram occultâ qualitatum facultate tubera in se parere &conglobare, commodè explicandum. Neque enim terra per se, &suâ naturâ, caussa efficiens tuberum &fungorum est, sed anima in terra aut succo terrae commisto latens. Unde autem anima illa proveniat non ita clarum. Fortunius Licetus, lib. 3. de spont. viv. ortu. cap. 4. ita hâc de re scribit: Ortus spontaneus tuberis &fungi universim sit, quando anima pristini viventis perfectioris in genere stirpis aut animalis, in cadavere, ut in vase, residens, valde labefactata viribus infirmis materiam nacta non exactissimè dispositam, &non absolutissima instrumenta obtinens ad partium Re Plant. spont. ort. &Fungor. gener.