Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 423
Unproofread scanNot analysed yet
423 partium organizationem, sese in formam, &in animam vivificantem communicat substratae materiei prius dispositę ab ambientis humido tempore calorevè, qui maximè terrae impingitur verno &autumnali tempore cum tonitru &pluvia, seu potius cum sole post pluvias, Idem Licetus, lib. 3. de spont. viv. ortu, cap. 5. fungorum materiam esse putat alimentum aptum nutrire plantas, sive ab aliarum stirpium, sive ab animalium cadaveribus in terram defluxerit, quam cùm sibi non attrahant in alimentum propinquae stirpes, illam sponte anima in fungos &tubera mutet. Verùm enim verò fungorum non vnum Fügi quogenus est, ut mox de differentiis eorum dice-tuplices, tur. Quidam arboribus adnascuntur, alij è terra proveniunt. Illi quidem ab anima in corporibus suis ob materiae objectae ineptitudinem aberrante proveniunt, sed non ab anima labefactata. Atque ut in homine fungi quidam, varia verrucarum genera, strumae, &aliae excrescentiae ob alimentum vitiosum, quod natura in eam, quam potest, &quam natura loci patitur, formam mutat, generantur: ita &in arboribus, pręcipuè annosis cùm vel vitiosum alimentum affluit, vel in parte debili non rectè coquitur, natura ejusmodi fungos generat. Reliqui in terra suam habent materiam, verùm non eam omnem, quam vult Licetus. Etenim si ea omnis, quam ipse statuit, esset fungorum materia proxima passim in agris &hortis fungi nascerentur; cum ubique iis in locis talis materia suppetat: quod tamen non fit. Neque unquam observatum est, ex animalibus fungos &tubera (nam qui in homine nasci dicuntur fungi, per similitudinem saltem tales dicuntur) nata fuisse. Itaque probabilius esse existimo, saltem in plantis &è plantis tubera &fungos provenire &nasci.