Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 426
Unproofread scanNot analysed yet
Unde videmus, non arporibus salvis &incorruptis, sed annosis, &aliquâ in parte vitiosis, plerunque fungos adnasci. Secundò, alimentum arboris vel fruticis vitiosum. Tertiò, excrementum aliquod ab arbore vel cortice effusum; unde Plinius, lib. 22. cap. 23. ex pituita arborum nasci fungos scribit. Et quidem fungos arboribus viventibus posterioribus duobus de causis &modis adnatos animae ipsius arboris opera esse, credibile est. Ut enim, ut modò dictum, in corpore humano fungi &verrucae generantur, dum natura, quae nunquam otiosa est, humorem superfluum &vitiosum, quem per membranas &poros erumpentem in substantiam partis ob ineptitudinem materiae, &partis debilitatem mutare non potest, in talem substantiam convertit &conformat: ita idem in arboribus accidere, credibile est. lis, qui è terra nascuntur, materiam praebet vel pars aliqua radicis, vel cortex, vel alia ab arbore separata. Unde ubi fungi nascuntur, ibi Fungorum differentiae.