Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 427
Unproofread scanNot analysed yet
ibi plerunque cortices &partes arborum deciduas reperire est, quae, cum corrumpuntur &putrescunt, à pluvia superveniente terrae immerguntur, atque ejus calore fotae in fungos mutantur. Idque etiam artificialiter fieri potest. Sic ex populeis frondibus concisis atque sepul. Fungi à potis fungi proveniunt, ut Scaliger animadvertit, pulo. exerc. 104. sect. 17. Idem evenit ex sicu defossa, Efion. ut Athenaeus, lib. 2. ex Nicandro, tradit, cujus haec sunt verba: Συκέης ὑπότε στέλεχος βαθὺ κόπρῳ Κἀκκρύψας ὑδάτεσσιν ἀεινάντεσσι νοτίζεις, Φύωντα πίθμέσσιν ἀκήριοι, ὧν συ μύκητα Θρεπτικὰ μὴ τὸ χαμαιζόλης ἀπὸ ρίζης προταμον. Hoc est: Cùm fuerit ficus multo sub stercore tecta, Si mox perpetuo fluxu consperseris illam, Innocuis surgent radicibus undique fungi, Quos tu ne vertas radicem cedito nullam.