Latin
CAPVT VI
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 434
Unproofread scanNot analysed yet
fra tophaceam duritiem fuisse, tactui cedentes, ut sibi potiùs frusta quaedam lignea, quàm lapides visi fuerint: non immeritò statui potest, ex veris lapidibus nunquam fungos nasci, sed lapides istos Neapolitanos esse ligna à succo lapidescente in tophaceam duritiem indurata; vel, quod vult Licetus, tophos hos originem duxisse in terra à succo lapidescente in duritiem mutata, prius referta multis plantarum partibus &succis. Quae ligna, vel plantarum partes formam fungi in se continentes, si affuso vino vel aquâ tepente emolliantur, &cum ambientis terrae succo misceantur, atque à calore vini vel aquae digerantur, latens intùs forma in aFugi è vi ctum erumpit, &corpus fungi format. Qui veno in lapirò fungi è vino in lapidem stillante oriuntur, pidem stilmaximam partem vino originem debent. Polanis. test tamen &lutum ibi repertum, vel quod in continua vini in lapidem stillaturâ generatur, simul misceri.