Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 434-2
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT VII. De Plantis sponte nascentibus. PLantae autem quomodo sponte nascantur, Pluta quomodo spon- A. alij aliter sentiunt. Nonnulli Erasti sentente nascantiam, cap. 1. propositam sequuntur, statuuntque, tur. quam vis terram esse praeditam peculiari vi producendi peculiares plantas, seu vim seminalem in prima rerum Creatione benedictione Erasti sindivina communicatam habere, quae à Sole &tentia. influxu stellarum in actum deducatur. Utque id credant, adducuntur eo, quòd, si terra è profundissimo puteo effossa in turris altissimae fastigium collocetur, ea plantas producit. Scribitque Joh. Baptista Porta, li. 2. Phytogn. c. I.