Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 436
Unproofread scanNot analysed yet
Unde seminalis vis potius à pluviis ipsi communicata, quàm à natura insita videtur. Verum sit sanè, ut hic unus spontaneae plantarum generationis modus sit: tamen solus non est, sed saepe semen terrae ex se sterili aliunde communicari, vel ex eo paret, quod post pluvias &inundationes novas plantas in quibusdam locis pullulasse &provenisse observatum. Quâ ratione autem hoc fiat, non satis clarum. Ergo omnem illam plantarum sponte ortarum generationem ad duos illos modos, quos supra in genere posui, reduci posse puto. Aliae enim etsi ex semine sensibus nostris manifesto non generantur, neque etiam ex surculis, qui terrae inseruntur, prodeunt: tamen reverâ à planta alia ejusdem speciei, ejusque semine proveniunt; quod licèt non sit in corpore conspicuo, est tamen in minimis corpusculis, animam ejusdem speciei continentibus, quae in pluvia etiam &terra latere possunt, &idoneum locum nactam, &à calore ambientis excitata sese exserit. Equidem Licetus, lib. 3. de spont. vivent. ort. c. 13.