Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 435
Unproofread scanNot analysed yet
cùmè profundissimis aedium fundamentis egestam humum convasasset, ut omnis objecti seminis suspicio tolleretur, atque sub dio exposuisset editissimis locis, ne aliunde ventus semina apportaret, non multis post elapsis diebus è variis terrae qualitatibus in quasillis varia herbarum genera exorta fuisse, sed Neapolitano solo familiariat Nam alias argillam, alias pulverem Puteolanum, alias contritos lapillos vel trophos produxisse. Et addit Porta, in Creta, Insula, quocunque loco moverit quispiam terram, nisi seratur quid aliud, cupressum protinus gigni. Et omnino certum est, in campis &pratis alibi alias plantas sponte provenire. Quam sententiam si quis sequi velit; cum eo non litigabo. Haec tamen dubia occurrunt: primò quòd Deus semel terram producere plantas in prima Creatione jussit, &factum est ita. Plantis verò benedixit, easque sua semina, quibus sese multiplicarent, producere jussit, non verò terrę benedixit. Quod dubium an solvi possit, si dicatur, id non de terra simplici, sed de terrarum generib. quorum omnino multa sunt, &quę corpora mista sunt, accipiendum esse, &terras istas mistas vini vim seminalem à Creatore inditam habere, certas plantas producendi, Lectori judicandum relinquo. Inclinare eò videt Ambrosius, qui, li. 4. hexaemer. hac de re ita scribit: Prima vox illa Dei, singulis creaturis gignendis impartita, Naturae lex est, quae in terris in aevum remansit, futurae successioni datura praescriptum. Alterum dubium est, quòd talis terra non priùs herbas gignit, nisi pluviâ fuerit humectata.