Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 450
Unproofread scanNot analysed yet
Verùm neuter modus simpliciter admitti potest. Equidem primum quod attinet, hoc verum est, ob vitium materę animam non posse producere id, quod aliàs communiter solet. Interim corpus illud, quod producit, non semper est monstrum. Et monstrorum generatio ad nullas certas leges adstricta est. At plantarum degeneratio certis modis fit, &plantae certae in certas, non quasvis degenerant. Secundus verò planè falsus, quod scilicet anima corrumpatur, &ex dispositione materiae relictę à caussa universali producatur aliud. Causan. universalis nullius specifici effectus caussa est. Et agnoscit ipse, quod non indefinitus, &indeterminatus sit iste effectus, &ex tritico nunquam rapum vel brassica, sed lolium saltem vel zea. Sicut &ex animalium cadaveribus certa quaedam animalia oriuntur, non quęlibet. Ideoque hoc magis vero consentaneum est, Creatorem formis illis vim varia corpora sibi fabricandi concessisse, sicut quaedam, cùm materia est rectè disposita, vulgariter efficiat. Ita ex tritico frequentissimè triticum nascitur. Cùm verò materia minùs recte est disposita, ne tamen natura sit otiosa, vim habet aliud corpus producendi v. g. cum tritici anima habet materiam minus rectè dispositam, facit corpus lolii, zeae. Et habet se se res eodem ferè modo, sicut antea quoque dictum, ut in erucis &papilionibus, ubi eadem forma diversis temporibus diversa corpora fabricatur. Et animam non perire, patet vel ex eo, quòd, postquam zea è tritico nata, à vena nigra ex alba, iterum convenientem terram &materiam invenit; rursum in triticum vel avenam albam abit.