Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 451
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi verò ad hos duos modos omnis spontanea generatio plantarum, seu propriè, seu minus propriè ita dicta, referri potest: tamen, ut res clarior fiat, secundum materiam &subjecta, in quibus plantae sponte nascuntur, rem hanc explicare libet: Secundò ergo quod de terra modò dixi. Planta i mus, id multò magis de fimo verum est; cùm in fimo. eo variarum plantarum semina, partes; succi &alia confusa lateant; omnesque caussae, quae in spontanea plantanum generatione in terra inveniuntur, multò magis in fimo reperiantur. Tertiò, in aquis plurimas plantas nasci, al- Plania in gas; nymphaeas, tribulos aquaticos, &plu- aquis nata. rimas alias, notissimum est. Generantur autem tales plantae non omnes propriè sponte; sed radices quarundam dividuntur, è quibus novae pullulant; aliae semen; quod genetant; in aquas dejiciunt, è quibus ejusdem speciei plantae nascuntur, &semina plantarum vento, vel aquarum inundationibus in aquas aliunde deferuntur.