Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 453
Unproofread scanNot analysed yet
Cùm enim ibi materia plantae formandae &augendae idonea reperiatur, anima plantae sese facilè in ea exserere potest. Atque ita in talibus generationibus arbor, quae terrae inhaeret, non nisi locum dat. Plauta in Sextò, &in ipsis lapidibus ac saxis plantas scopulu nasci notissimum est, quomodo &musci genatae. nus passim in lapidibus, &in mari corallium nascitur, ac scopulis adhaerescit, &marinus muscus scopulis &testaceis adnascitur. An veCorallia rò corallia sponte nascantur, dubito. Etsi ein spente nim à nullo in mari serantur: tamen quia &nascancerta rerum naturalium species est, quae nul-tur. libi reperitur, quàm in marinis scopulis, neque dici potest, quod ex alterius plantae vel animalis corruptione fiant: hic procul dubio ejus natalis locus est, &sine dubio in prima creatione in hisce scopulis creata sunt, in quibus vel radicibus, vel succo aliquo, primordia hujus plantae in se continente, propagatur. Reliquas verò plantas quod attinet, eas in saxis nascuntur, cùm pluviae in eas decidunt, quae vel corpuscula formas plantarum in se complectentia, vel corpuscula aliarum plantarum corruptione separata, ad plantas tamen producendas apta, in se continent.