Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 454
Unproofread scanNot analysed yet
Idque facilius accidit, si ex pluviis imprimis luti aliquid vel terrae lapidibus inhęrescit. Tum enim semina illa se exserendi locum commodiorem inveniunt. Idem tamen accidere potest ex avium excrementis super lapides decidentibus; cùm &in illis ipsis excrementis formae plantarum non mutatae manere possint. Saepe tamen evenit, ut non perfectae plantae, sed muscus saltem aliquis in lapidibus adnascatur. Cùm enim ob alimenti idonei defectum anima illud, quod vult facere non possit, facit quod potest, &,ne ptiosa sit, muscum format. Quod verò non solùm in superficie lapidum plantae interdum nasci, sed &profundis ex iis emergere videntur, caussa est, quod procul dubio lapides illi rimulas oculis non obvias habent, in quas corpuscula illa formam plantae in se continentia sese cum pluviis insinuant, quae à calore ambientis excitata, sese tandem exserit. Quod verò è muris, vel ex coctili lapide, vel ex lapidibus excisis, calce vel limo fetruminatis, interdum plantae, imò frutices &arbores nascuntur, mirum non est.