Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 455
Unproofread scanNot analysed yet
Est enim earum ortus idem, qui plantarum è terra, cùm vel in arena, quę calci ad ferruminandos lapides adhibitae admiscetur, semen aliquod plantae commistum fuit, vel ab avibus eò deportatum, vel ventorum impetu eò delatum, rimis murorum sese insinuat, (quae tamen generatio spontanea propriè dicta non est) vel cum excrementis avium, aut pluviâ, corpuscula formam plantarum in se continentia, eò feruntur, &in rimas illas sese insinuant, suo verò tempore emergunt. E lacrymis quoque &gummi plantarum plantas nasci, Theophrastus, lib. I. de causs. plant. c. 4 docet. Eam generationem etsi spontaneam esse doceat Licetus, lib. 3. de spont. viv. ort. ca. 25. malim tamen statuere, eum ortum non esse spontaneum; cùm suo modo ex semine, &quidem plantae ejusdem speciei, producantur, &ipse Theophrastus dicat, generationem, quę ex lacrymis sit, illi planè respondere, quae est ex caulibus; quae certè spontanea non est. Et in lacrymis plantarum foecundum principium coactum esse docet, dum scribit: Sed peculiaris maximè generatio, quam lacryma praebent; ut equapii, lilij, &aliorum quorundam. Nec ratio abest, sed caulibus planè respondet. Nihil enim aliud, quàm quod illarum quoque foecundum principium coactum esse oportet. Quod autem Licetus triplex foecundum principium statuit, semen scilicet, partem corpoream stirpis, vel radicem, vel caulem, &animam, non rectè sentit. Nam animam, ut diversum à reliquis propagationis modum malè addit; cum omnis propagatio per animam fiat, &anima sine corpore nunquam propagetur. Quod autem subjecta seu corpora, in quibus sit anima, &per ea propagetur, semen &radicem &caulem ponit, etiam non rectè docet.