Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 458
Unproofread scanNot analysed yet
Ubi primò veterum opinionem refert, existimantium, visci acinis à turdo comesis, quod ad pulpam attinet, concoqui; quod seminis est, incoctum ab alvo deiici, exire, sistique in arboribus iis, in quibus isti conquiescere consueverunt. Verùm eam reiiciendam censet ideo, quod satum in nulla terra provenit, neque in quavis arbore neque credibile, in durissima ligna ita subire, ut findat sibi corticem, ac sine radice unum cum illis fiat; quòd è ramis quibusdam exit, quo in loco nullis modis vel stercus consistere; vel semen unquam potuerit hęrere; neque in turdorum ventriculis atque intestinis, qui visci baccis hac de caussa nutritos secuit, nullum unquam granum inventum est. Ipse verò quasi cornua ex ossibus animalium, sic ex arboribus educi viscum statuit, &à calore interno foto in formata vitae principia in succo sibi conpaturali ab externo adjuta atque e vocata concrescere, atque in plantam hanc adolescere. Ideoque unicum esse lignum utriusque, non autem insertum tanquam in terram. Quae sententia eatenus quidem vera est, quòd statuit, visci principium arboribus, in quibus crescit inesse, non extrâ provenire, sed intra eam generari, &ex superflua quadam materia, ut cornua in animalibus provenire.