Latin
CAPVT VII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 459
Unproofread scanNot analysed yet
In hoc tamen est differentia, quod non in omnibus ejusmodi arboribus viscum generatur, sicut omnia ejusdem speciei animalia cornua protrudunt, sed in quibusdam saltem arboribus. Ideoque peculiarem aliquam dispositionem in quibusdam &speciebus, &individuis procul dubio concurrere necesse est, ob quam superfluus ejusmodi humor generetur, quem anima arboris postea ad exteriora protrudit, &ex eo viscum generat. Quod verò obiici potest, quia in diversis arboribus reperitur, ex uno eodemque principio provenire non posse, sed, si ab interna arboris natura proveniret, diversa visci, pro diversitate arboris, folia esse debere: ad id respondet Scaliger, non necesse esse, diversorum excrementa diversâ esse facie, sed satis est, ut ratione differant, ut in lacrymis videre est, Et licet facies externa sit eadem: natura tamen ipsa diversa est, &longè aliis viribus pollet viscum quercinum, quàm coturnum. Sicut etjam gallae in variis plantis nascuntur, ut mox dicetur. Et quidem peculiare hoc haber hic sucviscum