Latin
460
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 460
Unproofread scanNot analysed yet
Non tamen superfluus simpliciter est hic humor, sed vel arboris alimentarius, vel seminalis, quem arbor quasi luxurians extrudit: unde arbores, in quibus viscum crescit, plerunque emoriuntur. Eodem modo, ut viscum in variis arboribus provenit, ita &Gallae in quercu, ilice, fago. Imò gallam in salvia productam, subcinericii coloris, se vidisse, loco allegato, Jul. Caes. Scaliger scribit, ubi etiam refert, quòd, qui ex Alepo, caeteraque Asia, merces convehunt Itali, sibi narrarint, in non paucis Asiae locis ejusmodi salvias pomiferas conspici. An ex animalibus plantae nascantur, dubium. Licetus quidem passim affirmat, ex animalibus corruptis nasci plantas. Verùm vix puto, ejus rei exempla dari, &quod ex ipsa animalium substantia, vel eorum excrementis, generent plantae, sicut ex iisdem generantur vermes; nisi forsan semina plantarum, aut succus seminale plantarum principium in se habens, in excrementis animalium contineatur. Et exempla, quae afferuntur plantarum ex animalibus natarum, vix aliud probant, quàm extra animalium corporibus rudimenta vel semina plantarum adhaerere posse, &ex iis nasci vel augeri.