Latin
461
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 461
Unproofread scanNot analysed yet
Nascuntur autem plantae vel in vivis animalibus vel in mortuis. Viva quod attinet, Aristo teles, 9. de histor. anim. cap. 5. &Theophra stus, 2. de causs. plant. cap. 23. referunt, captum esse cervum, hederam in suis enatam cornibus gerentem viridem, quae, ut rectè addit Aristoteles, cornu adhuc tenello fortè inserta, quasi ligno viridi coaluerit; quod &Plinius, li. 5. c. 32. confirmat, ut &Jul. Caes. Scaliger, qui, in comment. in istum Theophrasti locum, scribit, in eruptione cornuum affricatu hederae cervum abrupisse nonnihil cum radicula, quę aliquam in partem molliorem sese induerit. Addit quidem &duos alios modos Licetus, li. 3. de spont. viv. ortu. c. 28. quorum prior est, quod ad cornuum radices inter conterminos pilos congesta pulverulenta ex aëre materia vario humori permista, seu is à cervi corpore manaverit sub sudoris, aliusvè formae excrementi; seu ab ambiente sub specie roris, vel alia quapiam cornibus adhaeserit: cui materiei pulverulentae, quae olim ex hedera effluxerit, in cornu cervino ab ambientis calore apparatae latens in ea, ut in vase, anima seipsam nostea dedat n formam vivificam, &hederae constitutricem. Alter hic est. Statuit, ex ipso corvino corpore substantiam excrementitiam, potissimum ex hederae pabulo eductam, vi coctionum in cervo editarum, &à facultate expultrice unà cum aliis excrementis tertiae coctionis ad radices cornuum depulsam, ob lentoris alicujus seu proprij, seu alieni glutine adhaerescentem, ab ambientis calore digeri ad novam vitam. Verùm neuter modus probabilis est. Etenim priorem quod attinet, si materiae pulverulentae tanta copia ad radices cornuum in pilis colligeretur, ut in ea tanquam in terra, hedera crescere posset, &aliae plantae in ea nasci possent.