Latin
463
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 463
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim crediderim, sicut ex ipsa cadaverum substantia vermes nascuntur, ita ex iisdem plantas generari; neque experientia id confirmat. In cranio &ossibus humanis muscus nascitur. Verùm cùm id non fiat in ossibus, quae in sepulchris vel sub tectis jacent, sed quae sub dio jacentia pluviis irrigantur: pluviae potiùs origo musci illius debetur, ut illius, qui in lapidibus crescit. Nam, cùm ut suprà dictum, pluviis seminum plantarum principia immixta sint, si in ossa, praecipuè ea quae jam cariosa fieri, &quasi in terram resolvi incipiunt, decidant, haerens in iis seminale illud principium, &materiam inveniens, ac calore lotum, si non aliam plantam, tamen muscum generat. Referunt quidam etiam, in mari ex cranio humano corallium ortum fuisse. Verùm quod ex ipsa cranij humani substantia provenerit, impossibile est: sed procul dubio in mari materia, primordia corallij in se habens; cranio tenaciter adhaesit, è quâ postea corallia producta. E cornibus arietis nasci asparagos, vetus quidem est, sed procul dubio fabulosum; ne que experientia id comprobat. Conatur equidem id defendere Fortun. Licetus, loci allegat. quaIn ex calaveribus an malium pianta nascantur. Muscus in issibus humannus, Corallis? cranio humano. Asparagi in à corni bus arietis nascantur. quatuor rationibus; sed frustra.