Latin
464
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 464
Unproofread scanNot analysed yet
Nam primò dicit, ex lapidibus nasci plantas, ergo multomagis fieri posse ex cornibus. Verùm, ut supra dictum, non ex ipsa substantia lapidis nascuntur plantae, sed ex semine, vel è seminali plantarum materia iis adhaerente. Altera est, quia ex plantarum cadavere animalia gignuntur, scilicet è lignis vermes: cùm tamen cadavera stirpium sint cadaveribus animalium imperfectiora. Cumque longè facilius sit, quid procreare alterum se imperfectius, infra sui conditionem agens, quàm vicissim quid ultra vires suas efficere, creans aliquid se perfectius: credibile est, er arietino cornu asparagum nasci. Verùm non ipsa cadavera, quasi caussae efficientes, quicquam ex se producunt, sed ad materiae dispositionem respiciendum, &,quid ex formis illis subordinatis fiat, experientia consulenda. Praeterea licet vermes sint animalia: tamen an plantis perfectis sint perfectiora, dubitari potest. Neque ulla ratio cogit, quòd, siquidem ex animali animal, licet diversae speciei, generatur, etiam planta nasci debeat. Tertia ratio est, quòd observatum sit, ex cranio humano in mari corallium natum esse. Si ergo corallium è cranio natum, etiam asparagi è cornibus nasci poterunt. Verùm quomodo, quod tamen ratissimum est, è etanio corallium natum sit, modò dictum. Quartò cùm compertum sit, è cornu viventis cervi enatam fuisse hederam; etiam à cornu arietis nasci poterunt asparagi. Verùm diversa ratio est. Hedera illa non è substantia cornuum nata est, sed radix hederae illi adhaesit, ut supra dictum. Ideoque cautè, lib. 1. cap. 18.