Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 469
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim unicus calor aliquando didicit brachio, oculis, caeterisque membris, suam unicuique formationem ac staturam condere, neque alicujus praeceptoris disciplinâ uti consueuit, sed eâdem semper agens ratione, ad varia se convertit, ad varias formationes se comparat, prout conditor &architectator omnium partium illum dirigit, atque permovet. Neque solùm perfectorum animalium generationem virtuti superiori acceptam fert Minadous, sed &pediculorum. Et si enim Galenus ad cimicum, pediculorum, pulicum, similiumque animalculorum generationem conversus vix, imò ne vix quidem, ausit, illorum generationem, formationemque huic divinae formatrici virtuti adscribere, haud intelligens, quonam pacto tam praestans &tam nobile agens ad vilia haec opera sine suae majestatis laesione queat descendere: tamen satius esse putat, statuere, etiam horum animalculorum generationi eandem mentem, quae grandioribus animalibus gignendis praeest, praeficere, eamque communi quâdam providentia etiam minimarum Gg 3 Goog Animalisponte na ca genecant. Pisceren pia animalium sponte ortorum.