Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 470
Unproofread scanNot analysed yet
Pyrausta in igne nascuntur. Vnde geparentur. marum rerum moderatricem constituere, neque aequum esse, putare, eam, novercae ritu, rerum facto delectu, has quidem contemnere, soli fortunae aut casui relinquendo, has verò, ut sibi proprias consectari; cum tamen illarum nulla sine opificis providentia atque consilio ad finem deduci, recteque absolvi queat. Quae etiam de fine sponte ortorum viventium supra, ca. 4. dicta sunt, eadem hîc locum habent. Hoc praeterea in genere observandum, de quo etiam supra, ca. 2. in genere dictum, etsi animalcula &insecta ista ex corruptione plantarum &animalium generantur: tamen pleraque postea ova, seu ovis quid simile parere, unde ejusdem generis animalia plura suo tempore proveniunt, ut postea in specie dicetur. Differentias autem horum animalium secundum rerum, è quibus nascuntur, varietatem proponere libet. Primò, quod mirandum, in ipso igne, in Cypro Insula, in aerarijs fornacibus, bestiolae generantur pennatae, paulò muscis majoribus grandiores, quae per ignem volitant, &saliunt, emoriantur verò, ubi ab igne amoventur, ut Aristoteles, 5. de hist. animal. cap. 19. Plinius, lib. 11. ca. 36. Seneca, li. 5. quaest. natural. cap. 6. Jul. Caes. Scalig. exerc. 23. atque alij fide digni, imò oculati testes referunt. Non autem ab igne, vel in igne generantur. Purum enim &simplex elementum vivum animal producere non potest. Fortu. Licetus, li. 3. de spont. viv. dibzy G Ge viv. ort. cap. 38. putat, pyraustas nasci è fumis ex lignorum, maximè viridium, combustione surgentibus.