Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 472
Unproofread scanNot analysed yet
cap. 8. sic ait: In vastissimis Islandiae solitudinibus, praesertim sub juniperis, &maximis paleatum acervis, etsi Sol ardeat in Leone, servatur nix, in qua aestivo tempore vinum &cerevisiam detinent, quicunque tunc cum luxu bibere cupiunt, nemo tamen vino permiscet, aut cerevisiae nivem, ob illius visciditatem ac impuritatem. Inveniuntur enim vermes ac teredines in ea, perinde ac in pannis laneis malè custoditis. Equidem Mercurialis hoc planè in dubium vocat, lib. 3. variar. lect. cap. 4. ideo quod ad animalium generationem calor requiratur, qui in nive abest, &quòd à nive bestiolae in terra frugibus nocentes enecantur. Si verò qui vermiculi in nive conspiciantur, eos è terra emersisse, nivibusque se admiscuisse putat. Verùm haec non sufficiunt, ut ideo tot Doctorum virorum testimonia reijciamus. Etenim in nive non omnis calor abest. Etsi enim nix ex sua natura sit frigidissima: aliunde tamen calorem, à Sole puta, &terra accipere potest; &imprimis è terει l. 2 *De Animalium spontaneo ortu.