Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 473
Unproofread scanNot analysed yet
è terra multae calidae exhalationes emergunt, quas nix in se coercet. Unde agricolae tempore hiberno satis nivem optant; cum experienria ipsos docuerit, à frigore aëris hiberni faciliùs sata laedi, si nive non tegantur, quàm si eâ obtegantur, non quòd ipsa nix sata calefaciat, sed quòd exhalationes è terra emergentes coërcet &detinet, ipsumque aëris frigus coërcet, ne ad sata tam facilè penetret. Generantur autem hi vermes in nive, non quatenus simpliciter nix seu pluvia frigore concreta, sed quatenus nivibus pulveres, succi, vel excrementa plantarum aut animalium ad talia animalcula producenda disposita admiscentur; &tum eodem modo ex nivibus vermes generantur, quo ex pluvia, de quo postea. Deinde eaedem exhalationes &atomi e terra, quibus ea scatet, sub nivibus jacente adscendere, nivibusque misceri possunt. Imò &pulveres, ejusmodi animalium rudimenta continentes, vi ventorum aliunde apportari, &ventis admisceri possunt; id quod in nive vetusta potissimum accidit. Haec autem materia, quocunque etiam modo nivibus admisceatur, ubi postea calore ambientis, partim à sole, partim à vaporibus calidis è terra exhalantibus concitato, fovetur, latens in ea forma sese exserit, &vermes producit. Rarò autem hoc accidit in cùm calor ille è terra exhasuperficie nivium, lans ad excitandam formam necessarius vix eò pertingat, nec ibi diutius esse possit, cùm à ven474 Hypomn. V. CAP. VIII. ventis frigidis facile dissipetur.