Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 475
Unproofread scanNot analysed yet
Hae cadentes locustarum instar, in maxima copia universam destruunt stirpium viriditatem, inficiuntque quicquid ore contingunt, vivuntque usque dum gustant herbam renascentem, &simul eunt hirundinum volantium more; sed statuto tempore moriuntur magna multitudine, majori terrae infectione, &maxima aëris concussione, qui pestilens fit; unde homines vertigine ac ictericiâ corripiuntur. Hac ille. Verùm vix credibile est, animalia in ipso aëre generari posse. Sit enim, ut ex aëre animalia deciderint: tamen, an in eo generata fuerint, dubium; cùm ventus &turbines multa ex terreno globo in aërem elevare queant, quae originem suam non aëri, sed terrae debent. Et cùm varia sint animalia alata, aestivo tempore in aëre volitantia, si ea imbre confestim defluente corripiuntur, vel gravitate guttarum majorum deijciuntur, vel illorum alis humectatis in volatu impediuntur, decidere cum pluvia possunt, licèt in aëre generata non sint. Neque enim probabile est, in aëre gigni posse. Nam cum animalia omnia gravia sint, &non, nisi vel saltu, vel volatu eleventur in aërem, vel alio modo ineo detineantur, pondere suo omnia ad terrae superficiem tendant, &in ea quiescant, in eogenerari non possunt. Etenim partium conformatio, quae generationem comitatur, cùm non fiat in instanti; sed successu temporis; animal nondum perfectè conformatum; ut volatu sese sustentare possit, in aëre detineri nequit, &propterea rude atque imperfectum decideret. Et imprimis animal illud grandiusculum, Lemmer, quod attinet, existimat equidem Fortun. Licetus, lib. 3. de spont. viv. ortu cap. 40.