Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 474
Unproofread scanNot analysed yet
Expluvijs verò, rore, &nebulis, in plantis, in quas decidunt, animalcula varia nasci, agricolis notissimum est, experiunturque id ij saepe magno suo malo. Nam ex terra solis calore in aërem sursum feruntur exhalationes &vapores ex omnis generis corporibus sublunaribus: in quibus cùm sint atomi, in se formas ad ejusmodi animalcula producenda aptas continentes, aut ζωοποιὸς φυσις, ut Theophrastus loquitur, ubi à calore ambientis foventur, &eam materiae dispositionem, quae ad operationes edendas necessaria est, acquirunt, varij generis vermes procreantur. Et quidem vermiculi illi generantur vel in plantis ipsis, arboribus nimirum &herbis, unde interdum post pluvias, praesertim minutas illas, quas ψεκάδας nominant, quae coelo aliàs sereno decidunt, nebulas, rorem, magna erucarum; &hujusmodi vermiculorum copia emergit; vel, ut nonnulli putant, in ipso aëre. Observatum enim etiam, animalcula cum pluvijs decidisse. Ita Olaus Magnus, de hist. Septen. li. 18. ca. 16. scribit: Non solùm, inquit, in Norwegia, sed etiam in Heslingia, &in multis alijs provincijs Diaecesis Upsalensis, quaedam bestiole quadrupedes, Lemnar, aut Lemnus appellata, magnitudine muris, pelle variegatâ, cum imbre de coelo cadunt; &unde veniant, adhuc est incompertum, an ab insulis propinquis, an à remotis ibi à ventis delatae, an potius in nubibus natae sint. Hoc tamen compertum est, eas statim ad terram delapsas dissectas, inventas fuisse, habentes in stomacho herbas crudas, nondum digestas.