Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 477
Unproofread scanNot analysed yet
Quaedam enim etsi in aquis sponte generari videantur: tamen propriè generato varia. sponte non nascuntur, sed ex semine &animalibus ejusdem speciei, ut ranae. Nam sicut pisces sua ova in aquam emittunt, quae postea in pisces ejusdem speciei abeunt: ita &ranae, &similia animalcula ignobiliora, sua semina in aquam emittunt, quae postea calore solis foventur &excitantur. Deinde in aquis ex succis &excrementis animalium &plantarum dum eae corrumpuntur varia animalium genera nascuntur; quae cùm non sint ejusdem speciei cum ijs, è quibus generantur, rectè sponte nasci dicuntur, &eadem est eorum generatio, quae animalium è cadaveribus &plantis corruptis genitorum. E terrâ etiam animalia plurima nascuntur. E terra Verùm non purâ terrâ, sed limosâ &lutosâ. nata aniRanas è terreno pulvere aestivis humectato malin. pluviis nasci, notissimum est. Et alibi quoque è terra ranae nascuntur, de quo Ovidius: SemiSemina limus habet, virides generantia ranas. Pulices quoque è terra tempore verno, ubi pluviae desunt, generantur, quae plantas tenellas &lupuli germina prima depascuntur, quas Germani appellant Erdfloͤhe. Lumbricos in terra nasci, praecipuè sub fimo, vulgò etiam notissimum. Praecipuè autem post Nili inundationes varia animalium genera è terra oriuntur, de quo Ovidius, Metamorph. i. Sic ubi deseruit madidis septem fluus agros Nilus, &antiquo sua fluminum reddidit alvens. Aethereoque recens exarsit sidere limus; Plurima cultores versis animalia glebis Inveniunt, &in his quadam modò coepta per ipsum Nascendi spatium, quadam imperfecta, suisque Trunca vident humeris; &eodem corpore sape Aetera pars vivit, rudu est pars altera tellus. Pisces è terra effodi, etiam ubi nullae restagnant