Latin
CAPUT VIII
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 478
Unproofread scanNot analysed yet
aquae tradit Aristoteles; de admiranda ausculi. Theophrastus, li. de piscibus, ubi scribit: Verum praeter haec peculiaris naturae est, disputatione que opus habet, quod habent fossiles in Paphlagonia pisces. Effodin. &multos &bonos ex pro fundioribus locis perhibent: ea verò loca neque a quarum habere stagna, neque etiam irrigari fluvijs unde &ova, &ortûs principia relinqui superius dicebamus; ut reliquum sit, sponte eos gigni idque frequenter: coire enim nequeunt: Quod i ita est, statuendum etiam illud erit, locum illud quasi humidum &genitabilem esse ad horum procreationem idoneum, quod caloris &humoris commoderatam mistionem habeat; aut intelligere oportet humorem aliunde derivari, quo geniturae ferantur principia; locum autem aptum natum esse, ut ideo &recipiat &alat. Nam penè alienum ab his quidquam adferre vix possumus.