Latin
501
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 501
Unproofread scanNot analysed yet
Quanqua paulo secus hinarrat, duntaxat in Scotia aut Orcadibus maris Caledonij Arctici, olim à Romana classe devictis, compertum. Nos verò non solùm ex Scotia, sed etiam hîc, ad Tamesim amnem, quà Londinum praeterfluit, conchas pediculo rugoso crassiore è navis annosae carinâ avulsas habemus. Sunt eae admodum pusillae circinatae ferè rotunditatis conchae, foris albidae, lucidae, leves, tenuitatemque testae ovaceae fragilem, biforem, mituli modo praeferentes, nuci amygdalae compressae pares: pendulae autem erant hae foris ad imu ventricosae navium carinae, cui musco &limo semiputridae innati erant quasi fungi pedicelli, quos ferè Ouracum umbiliculli dixisses, cujus extremum fructuum ritu inserebatur latiusculae conchae basi, quasi vitam alimoniamque inde fugerent aviculae, quarum rudimenta è summa partae conchae hiulcae conspiciuntur. Pediculos istos ferunt Historici primum è vermiculis concreari, quod non potuimus scire, neque dum credere: tametsi scimus, has easdem conchulas elegantissimè efformatas in surculis arborum, qua maris aestus alluit, temerè projectorum aut depactorum sobolem esse. Earum autem quae humi in sicco labuntur, emori: quae vero alluvionibus maris rapiuntur, concha excludi, &in anatem, aut ei congenerem avem adolescere. Has volunt esse Barnacles Angli &Britanni Galli; Clakis vocat Scotia, ubi abundant, &capiuntur, dum per bruma concreverunt gelu paludes. Sapit nobis esitantibus anatem aut anserem sylvestrem.