Latin
502
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 502
Unproofread scanNot analysed yet
Inter Germanos, in tractatu, quem de volucri arborea inscripsit Michael Mejer, Medic. Doct. ut oculatus testis, cap. 3. refert, è conchis tales anseres nasci, seque ferè centum vidisse ejusmodi conchulas, iisque apertis foetus avium exiguos, veluti ex ovo mox prodituros cum omnibus membris ad volatum necessariis notavisse, &in manibus habuisse. Eorum descriptionem hanc habet: Si quando, inquit, malorum nauticarum, pice illitarum portio in aquas eas Oceani in extremis partibus Scotiae, non procul ab Orcadibus aut Hebridibus deciderit, ibique aliquandis tacuerit, cariem non solùm sentit a vermibus intus generatis, sed quoque ab alga seu gramine marino, undiquaque tegitur. Ejus enim graminis ibi est magna copia, quod omni ligno facile adnascitur, praesertim si piceam resudet pinguedinem; veluti malae nauticae, quae sunt abietes vel piceae, resinapicis suâ natura abundantes, ac deinde in usit navium eadem imbutae, ut nimirum carbasa veloci motu sursum vel deorsum duci trahique possint, ne alicubi firmius adhaerescant. Fert autem mare in fundo littorali hanc algam majoris vel minoris longitudinis, unde certo tempore emergit, sursumque fertur in superficiem aequè fluctibus eam quasi evellentibus aut demetentibus.