Latin
518
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 518
Unproofread scanNot analysed yet
Venatoresque referunt, rabidis canibus sub lingua laxis partibus vermem satis grandem ex atro ibi sanguine, quo referta est illa vena, nasci, folliculoque suo inclusum virus in vicinum caput effundere, &tabiem excitare, qui exemtus rabiem avertit. Facit ejus mentionem Plinius, lib. 29. cap. 5. scribitque, quòd à Graecis Lytta vocetur. Ricinos &Cynoraustas in cute canum, ovium, boum, arvorum nasci, notissimum est, Vermes in omnibus penè corporis humani partibus nasci, lib. 2. Instit. Medic. part. 3. sect. 1. cap. 11. docui, quod &in aliis fit animabus. Nascuntur enim in iisdem pulices, pediculi. Acaris Aristoteles mentionem facit. Longi verò minoris animalis Jul. Caes. Scaliger, exerc. 194. sect. 7. quod Pedicellum, Piceni, Scirum, Taurini, Brigantem Vascones vocent. Vulgò Sirones vel chirones nominant. Idque admirabile esse, scribit, nullâ formâ expressâ, praeterquam globi, &vix oculis magnitudinem ejus capi posse, tamque pusillum ut non atomis constare, sed ipsum una ex Epicuri atomis videatur; ita sub cute habitet, ut actus cuniculis utar. Modum generationis, quod attinet, triplicem ponit Fortunius Licetus, lib. 3. de spont. viv. ort. cap. 52. Primum, qui fiat ab anima veteris animalis aliam generante in excrementis intra corpus sibi subditum comprehensis, non quidem sibi similem, sed se longè imperfectiorem, impeditâ à materiae imperfectione; sicut equinum semen in asinae materiam non equinam, longè viliorem generet animam, ob materiae vtilitatem. Alterum diversae speciei animalis è vivente generationis modum ponit, cùm ex excrementis ab alimento segregatis, in quibus ut in vase, insit portio animae illius olim viventis, à quo prodiit alimentum.