Latin
519
Daniel Sennert, Hypomnemata physica 519
Unproofread scanNot analysed yet
Talia enim excrementa in corpore animalis ab ambientium viscerum calore coctionem passa, &coctione dispositiones ad vitam necessarias adepta, latentem intra se animam accipere in formam vivificam. Atque hoc modo vermes generari frequentissimè in ventre humano ex primae coctionis excrementis ad intestina delatis. Tertium modum constituit ex excrementis, in qua actione caloris conversa est substantia viventis illius, in quo hujusmodi animalia sponte gignuntur, in quibus excrementis superstes sit prioris animae aliqua portio, veluti in vase, quae, ubi calore ambientis digerente iter rum ad vitam necessarias dispositiones acquisiverit, semetipsam subditę sibi materię impertiatur in formam vivificam diversorum animalium diversi generis constitutricem. Priorem enim adeo esse labefactatam, ut degeneravit in essentiam pristinâ longè imperfectiorem.